MARANI seu MARRANI

MARANI seu MARRANI
MARANI seu MARRANI
apud Hispanos Mauri dicuntur, quasi Mauriani, quibusdam, qui id factum suspicantur in Italia Friederici Aenobarbi tempore, cum Mauri fidem Christo datam in Baptismo, passim eiuratâ, quam susceperant, religione, violarent: Alii potius ex Syriaco Maranatha, queoô anathematis ignominia et exsecratio in divinis literis continetur, vocis originem arcessunt. At secus Scaliger sentit de Emendatione Temp. l. 6. In verbis inquiens, Geographi Arabis sit mentio factionis Maravaniun. Sciant igitur Studiosi; Abaz fuisse patrum Muhammedis, atque eius progeniem et gentem dictam fuisse, dicique adhuc Abaziam. Ad eos ius Califatus pertinebat, utpote qui propius sanguine Muhammedem attingerent. Sed Marawan quidam primus Chalifatum ab illa gente ad suos, qui Marawaniun dicti sunt, transtulit per tyrannidem, eôque nomine omnibus Muhammedanis in odio est nomen Marawanin, ad hanc usque diem. Sed pro media sententia facit id, quod Ioann. Mariana de Rebus Hispan. l. 7. ubi de donatione Aurelii Gallaeciae Regis in Hispania, aerae 813. factâ Monasterio, habet: Est, inquit, ad memoriam insignis iis in literis contenta exeeratio, quâ eius donationis violator iubetur esse anathema Marrano et excommunicatus. An iidem cum Maronibus? Vide infra, et plura hanc in rem, apud Car. du Fresne in Glossar. ut et in voce Mauri

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”